- HYACINTHIA
- I.HYACINTHIAFestum Apollinis sive Bacchi: Liberum enim eundem cum Sole esse, Aristor. scripsit, in deperditis Theologumenis, Macrob. teste Sat. l. 1. c. 18. et Ulpianus Rhetor ad Orat. Demosth. c. Midiam, ait, Εἴπερ τὸν Διόνυςον καὶ Α᾿πόλλωνα καὶ Η῞λιον καλοῦςι, Quia Bacchum et Apollinem et Solem vocant. Maronem quoque idem sensisse, ostendit illud, in aurei operis l. 10. v. 315.Inde Lycam ferit exemiptum iam matre peremptâEt tibi, Phoebe, sacrum:Ubi Phoebum pro Libero dixit: huic enim sacrabantur e matre exsecti, idque quia similis horum origo sit ortui Διονύςου seu Liberi, ut qui secto patris femore prodierit in lucem, vide plura hanc in rem apud Macrob. l. c. Sic itaque Lacones, in festo illo Apollinari, quod in Hyacinthi memoriam triduo celebrare solebant, hederâ, Bacchico ritu, coronabantur, vide Gerh. Ioh. Voss. de Idol. l. 2. c. 14. et infra Hyacinthina itidem, nec non in Hyacinthus.II.HYACINTHIAplur. num. sacra nocturna a Lacedaemoniis instituta in honorem Hyacinthi pueri, ab Apolline disci iactu interfecti. Ovid. Met. l. 10. v. 219. Festum erat triduanum: quod ut tutius celebrarent Lacedoemonii, bello Messeniaco II. dierum XL. inducias cum Meseniis pepigêrunt. Interea Aristomeni induciarum fiduciâ securius vaganti, septem sagittarii Cretenses insidias faciunt captumque loris Pharetrarum vinciunt, e quibus quo pacto se expedierit, Vide apud Paus. l. 4. adde Athen. l. 4. c. 7.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.